라틴어 문장 검색

per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub assidua tamen militia fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 553:1)
quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 148:2)
qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 158:1)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)
illae epulae senatus, quae nec private loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris fiunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:3)
sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol59)
pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 148)
Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1140)
nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 16)
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 415)
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 224)
postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 811)
Vtrum ego istuc iocon adsimulem an serio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 180)
id periclum adsimilo, Vlixem ut praedicant cognitum ab Helena esse proditum Hecubae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 934)
Eheu, huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION