라틴어 문장 검색

an imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:2)
Intelligendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:1)
Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt aut voluptate nimia gestiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:6)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)
vehementer autem amor multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae, fidei omniumque earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:3)
Etenim illud ipsum, quod honesturn decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:4)
Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Itaque iis omnes, in quibus est virtutis indoles, commoventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 20:1)
Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:1)
Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:2)
Ac ne illud quidem vere dici potest aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 13:1)
'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:1)
praeclare enim res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 114:2)
- qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION