라틴어 문장 검색

At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:1)
Hiccine est, Vettius ait, error geminus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:1)
Idoneis, ut credo, auctoribus certisque ra­tionibus error qui putabatur uterque defensus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:1)
Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:2)
Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam Qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:1)
Ergo et Virgilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 3:1)
Et illud a causa est ex affectu indignantis:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:1)
Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:1)
Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Sive errore viae seu tempestatibus acti, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:3)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION