라틴어 문장 검색

atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:3)
secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad carendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:4)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)
Ut omnia candide legantur, & defectus, in materia tam difficili non tam reprehendantur, quam novis Lectorum conatibus investigentur, & benigne suppleantur, enixe rogo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:7)
Motus quidem veros corporum singulorum cognoscere, & ab apparentibus actu discriminare, difficillimum est;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:1)
Difficile erat tum pendula simul demittere sic, ut corpora in se mutuo impingerent in loco infimo AB, tum loca s, k, notare ad quae corpora ascendebant post concursum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:39)
Nec secus resolvetur Problema in casibus difficilioribus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 21:14)
Unde nec motus partium fluidi inter se, per pressionem fluido ubivis in externa superficie illatam, mutari possunt nisi, quatenus aut figura superficiei alicubi mutatur, aut omnes fluidi partes intensius vel remissius sese premendo difficilius vel facilius labuntur inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 13:2)
Caeterum ob difficilem calculum quo resistentia & velocitas per hanc Propositionem inveniendae sunt, visum est Propositionem sequentem subjungere, quae & generalior sit & ad usus Philosophicos abunde satis accurata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 38:1)
Cum autem particulae Fluidorum, propter vires quibus se mutuo fugiunt, moveri nequeant quin simul agitent particulas alias in circuitu, atque adeo difficilius moveantur inter se quam si viribus istis destituerentur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:2)
& quo majores sint earum vires centrifugae, eo difficilius moveantur inter se:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:3)
manifestum esse videtur quod projectile in tali Fluido eo difficilius movebitur, quo vires illae sunt intensiores;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:4)
Projectilia tardiora difficilius superabunt resistentiam, & propterea magis resistentur quam in velocitatis ratione duplicata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 24:3)
Nam tremores celeriores & breviores difficilius excitantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION