라틴어 문장 검색

Sequi enim gloria, non appeti debet, nec, si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:2)
O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:2)
Ille me consolatur, affirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:3)
Pulchrum et magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia valcas, aliorum honoribus experiri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 2:1)
*̓αφιλόκαλον illitteratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:3)
Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, σεμνῶσ.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 17:3)
Iam hoc ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo vocari, triduo contineri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 18:4)
tanta veneratione pulcherrimum opus colebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 3:2)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
Quam pulchrum illud, quam dulce secretum!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:1)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:2)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION