라틴어 문장 검색

nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV43)
lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI7)
Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, ait, quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 19:1)
Ad haec cum Caecina renidens taceret, et Servius a Symmacho rogatus esset, quidnam de his existimaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:1)
Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:2)
Superstitiosum me, Evangele, nec dignum cui credatur existimes volo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:2)
Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:1)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:3)
eosdemque postea Toronius aeque inter coenam quaerenti Caesari sic excusavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 28:2)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 16:2)
Cornelius quoque Labeo de dis Penatibus eadem existimat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION