라틴어 문장 검색

prior tamen Natalis, totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum opprimendum artes conquirebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장4)
exuti dehinc tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장7)
ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장3)
cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum , si idem adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 2:1)
Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribunatum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis aut reum prospere defendere aut apud centumviros causam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos libertos et procuratores principum tueri et defendere datur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 1:1)
Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, bonos pauci.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 1:1)
nam ipse ego in Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, qua Caesarem inferentem arma Britanniae arcere litoribus et pellere adgressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 4:1)
Equidem fatebor vobis simpliciter me in quibusdam antiquorum vix risum, in quibusdam autem vix somnum tenere.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 1:1)
nam in orationibus minorem esse fama sua etiam admiratores eius fatentur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 5:2)
ne illi quidem parti sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:3)
quod ad Servium Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 7:2)
idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 2:1)
splendidior origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장13)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)
Africanus neque fateri audebat neque abnuere poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION