라틴어 문장 검색

tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:4)
Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:14)
Postremo, quod a qualibet re diuersum est id non est illud a quo intellegitur esse diuersum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:17)
Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:4)
— Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:7)
an tu aliter existimas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:11)
Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:16)
— Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:13)
Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:5)
Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:9)
Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:6)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:4)
Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:7)
Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION