라틴어 문장 검색

per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:1)
de cetero, quae ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilius idem poterit explicare memoratu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 4:3)
iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:4)
ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:1)
mihi pecten errat nec per ora concava vaga lingua flexum competenter explicat epos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:12)
Redeamus in fine ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
fervent coeuntia Phrixi litora et angustum dominas non explicat aequor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권11)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)
Consiliis indoctiorum multi se docti explicant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 110)
et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:9)
et in processu epistulae ita suas calamitates explicant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.7)
Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:1)
Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenoeshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:4)
et sic terminans temporalem uitam, intrauit aeternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION