라틴어 문장 검색

Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:1)
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:9)
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:1)
versibus exponi tragicis res comica non volt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:9)
quarta vix demum exponimur hora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.17)
Persius exponit causam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.9)
quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:1)
grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poëmata enarret, tot illa discent quot audient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:2)
nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:2)
Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeas usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 3:1)
quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 11:1)
sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:2)
tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:2)
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION