라틴어 문장 검색

et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:2)
Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 2:1)
Fallit te incautum pietas tua.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 8:2)
At Capys et quorum melior sententia menti Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona Praecipitare iubent subiectisque urere flammis, Aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:4)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 6:1)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Bene, inquit, Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:2)
Sed de hoc quoque temptabo si potero esse solvendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:3)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:1)
Quod autem dixisti, Evangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea, a vero non deviat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION