라틴어 문장 검색

neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 76:2)
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam, parentisque armis tegere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장7)
Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장1)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장10)
Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장26)
ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장4)
Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere, veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장1)
Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장3)
Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장26)
Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
suos hortando ad virtutem arrigere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장4)
At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION