라틴어 문장 검색

quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 162:1)
erectis exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 203:1)
alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 294:1)
Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis Romam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 304:1)
alibi decem milia peditum, duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 347:1)
nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 362:1)
ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 378:2)
cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 412:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
ad Uticam tum castra Scipio mille ferme passus ab urbe habebat, translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 465:1)
iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 468:1)
ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 478:1)
Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 490:1)
quorum adventus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 492:1)
eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 506:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION