라틴어 문장 검색

ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 145:1)
primus adventus hostium perculit incolas loci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:1)
hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 557:3)
horum ferocia vocem Euandri clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:3)
etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 271:2)
ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 363:3)
P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:1)
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont [vicimus] vi feroces.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 150)
ferox est viginti minas meas tractare sese.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4127)
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 35)
Perii, plaustrum perculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 259)
ita istaec solent, quae viros subservire sibi postulant, dote fretae, feroces.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 213)
nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2174)

SEARCH

MENU NAVIGATION