라틴어 문장 검색

Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ?
(세네카, 행복론, Liber VII 130:1)
Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:3)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Urbes ac monumenta saxo structa, si vitae nostrae compares, firma sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:1)
Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:1)
debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:2)
Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 37:3)
Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:1)
Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:3)
Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 66:1)
adversus alia maledicta mores et vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit, adversus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 88:3)
Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:2)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:4)
Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION