라틴어 문장 검색

in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 562:2)
iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 728:1)
hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 735:1)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)
locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 333:1)
sedit tacitus paulisper, nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 400:1)
propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 421:1)
ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 557:1)
ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore spectantium celebrati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 697:1)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:3)
itaque ex tota urbe in forum concursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 316:2)
urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:2)
ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:1)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION