라틴어 문장 검색

Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:2)
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:1)
Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:2)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 429)
Sine amore veritas fit frigida, nullius nominis, gravis quod ad concretam personae vitam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:3)
taetrum flagrat enim vapore crasso horror conscius aestuante culpa, offensumque bonum niger repellit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum7)
mens aestuans procellis, curisque sauciata, totis bibit medullis obliviale poclum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum3)
errabat illic per latebras viscerum, ventris meandros circumibat tortiles anhelus extis intus aestuantibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium30)
rex ipse Coos aestuantem murices laenam revulsa dissipabat fibula, gemmas virentes et lapillos sutiles insigne frontis exuebat vinculum, turpi capillos inpeditus pulvere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium43)
cernercs coire membra de favillis aridis, frigidum venis resumptis pidverem tepescere, ossa, nervos, et medullas glutino cutis tegi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae52)
nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti, titulumque et frigida saxa liquido spargemus odore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti46)
induvias caesae pecudes et frigida parvas praebebat spelunca domos:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2102)
iam primum qui sit genius vel qui status illi conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur, spiritus informis sine corpore formave et ulla sit species, et quid sapiat, quae munera curet, contra animas hominum venis vitalibus intus sic interfusas intellego, sanguis ut ex his accipiat motumque levem tenerumque vaporem, unde pererratis vegetet praecordia membris, frigida succcndat, riget arida, dura relaxet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2133)

SEARCH

MENU NAVIGATION