라틴어 문장 검색

Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observa­tionibus meruerit auxilia deorum, quantus illi cerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 13:2)
Tali ergo genere, quod fetum contumeliae est, abstinendum sapienti semper, ceteris in conviviis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 9:1)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:1)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Quid perdere fructum Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:84)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
Memor ille doloris Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:70)
Extremusque perit tam longi fructus amoris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:51)
et virus large lunare ministrat, Huc quidquid fetu genuit natura sinistro Miscetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:21)
Donassent utinam superi patriaeque tibique Unum, Magne, diem, quo fati certus uterque Extremum tanti fructum caperetis amoris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:11)
Nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris Contigit, ac fructus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:65)
' 'Servos ibi perdidit omnes Et pecus et fructus, non amat inde locum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV4)
Somniculosos ille porrigit glires, Hic vagientem matris hispidae fetum, Alius coactos non amare capones.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII14)

SEARCH

MENU NAVIGATION