라틴어 문장 검색

venit attonitae Cadmeius heros obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet solaturque tenens, atque inter singula matrem, matrem iterat, nunc ipsam urgens, nunc cara sororum pectora, eum mixta fletus anus asperat ira:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권235)
"- raptus, nec venerem inlicitam - crede his insignibus - ausi intramus Lethen:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권49)
"si quando nefanda huc aderit coniunx, illi funesta reserva supplicia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권62)
magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권15)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
hoc fulmine raptum abstulit et similes minus indignatur habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권104)
"iam Pallas et odit Tydea, iam rapto tacuerunt augure Delphi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권228)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)
"subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram, Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권14)
"equidem haec et Marte diurno dum res infractae pulsique in terga redimus - per tripodas iuro et rapti nova fata magistri - vidi, et me volucres circum plausere secundae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권72)
"non ego monstrifero coitu revoluta novavi pignora, nec nato peperi funesta nepotes, quid refert?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권358)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
ast illi niger ignis in ora genasque prosiluit raptumque comis diadema cremavit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권101)
At genetrix primam funestae sortis ut amens expavit famam - nec tarde credidit - ibat scissa comam voltusque et pectore nuda cruento, non sexus decorisve memor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권160)
rex impius aptat tela et funestae casum prior occupat hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권269)

SEARCH

MENU NAVIGATION