라틴어 문장 검색

arma volunt, primos veluti modo comminus ictus sustulerint omnisque etiamnum luceat ensis, eminet Oenides, quamvis et harundine certa Parthenopaeus agat, morientumque ora furenti Hippomedon proculcet equo, Capaneaque pinus iam procul Aoniis volet agnoscenda catervis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권293)
quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권3)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
sic premit adversos et acerbat vulnera dictis ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권142)
"ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremiscunt, illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권185)
Sic ait infrendens et sponte furentibus undis signa dedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권204)
tunc vulnera manant, quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo solvitur et tenues venarum laxat hiatus, incertique labant undarum e frigore gressus, procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo seu Boreae furiis putri seu robore quercus caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권238)
At pater Ogygias Mavors circumspicit alas horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor turbidus Orion, comitesque odisse Dianae ( inde furit) patrium, hic turbatos arripit ense Arcadas exarmatque ducem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권365)
"subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram, Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권14)
"stupet ipsa ratis tardeque sequuntur arma, nec accedit domino tutela minori."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권63)
"vocat obvia virtus, et poscit Fortuna manus, stupet obruta somno Aonidum legio:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권68)
stupet anxius alto corda metu glaciante pater:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권277)
"falleris heu verosque metus, pater optime, nescis, non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentum sollicitant vanisque movent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권325)
pugnantibus idem supplicibusque furit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권339)
procul arma furentis terribilesque iubas et frontem cassidis horrent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권341)

SEARCH

MENU NAVIGATION