라틴어 문장 검색

contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:7)
senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus - quod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:9)
nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 4:3)
eo modo autem ambulat Caesar et iis diariis militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 2:9)
sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 14:3)
alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:1)
et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 11:1)
iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9A 1:6)
cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:8)
nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 7:7)
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris, hoc vero neminem umquam audivi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:3)
incitavisti vero tu me, Brute, Veliae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 4:2)
quem cum in me incitavissem, consilia imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 6:2)
nos illum honore studuimus a furore revocare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION