라틴어 문장 검색

Ipse altera medietate secum retenta eodem in loco Leonem pontificem summo cum honore suscepit ibique reditum Carli filii sui ex*pectans Leonem pontificem simili, quo susceptus est, honore dimisit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:2)
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장6)
Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 31:1)
Nunc igitur docui quoniam me forte leonum cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moveri per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:13)
Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 20:1)
Scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:33)
flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:9)
si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION