라틴어 문장 검색

Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 12:1)
Qui gloriatur, inquit, in domino glorietur.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:4)
Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur.
(세네카, 행복론, Liber VI 111:1)
fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te *κύρου παιδείαν reprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:10)
Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:1)
Requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites,quis es qui alium reprehendere vis vel aliis dicere vel utrum de similidicto vel facto valeas reprehendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:2)
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
(아풀레이우스, 플로리다 17:3)
idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:10)
sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:5)
Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:16)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION