라틴어 문장 검색

Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 1:1)
Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 4:2)
CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 2:1)
Sed in libro quarto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 6:2)
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:1)
Sed praeter hanc causam M. Varro in libris aliam esse tradit istius nominis rationem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 3:1)
Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 1:1)
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 3:1)
recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit divitiis opus esse quam divitias, nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 16:4)
Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 19:2)
Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 29:1)
Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 1:1)
Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίουσ Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION