라틴어 문장 검색

ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:3)
Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:6)
Pro qua etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:2)
Re uera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:17)
sed omnes, qui alicubi de uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:13)
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet levatam putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 236:1)
versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 362:1)
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 448:1)
is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 4:1)
nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 100:2)
de qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam et sententia sua tenuit ut id Pyrrho negaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha7)
cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 284:1)
Taurea verbis ferocior quam re minime sis inquit cantherium in fossam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 637:2)
et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 312:1)
si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 428:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION