라틴어 문장 검색

Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)
Medio nitet arbor in arvo, fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:6)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Tollit humo saxum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:3)
quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:2)
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:3)
ille in humum saxumque undamque trabemque quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:7)
exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION