라틴어 문장 검색

Athenae cum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit Frenumque solvit pristinum licentia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.1)
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.1)
Emerui libertatem, canus servio.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.7)
Nam cum est omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati venia obsequio praeparatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 8:2)
magna Caesaris laus sub quo hoc liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 7:1)
Convenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia servo suo dederit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 2:3)
Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato quasi omnia diligentissime caverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 4:1)
Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatis, modo libertatis modo furoris nomen accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:3)
Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:4)
Itaque reducta libertas rudes nos et imperitos deprehendit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 3:3)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:3)
quibus reliquam umbram et residuum libertatis nomen eripere durum ferum barbarum est.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 4:2)
Nam quid ordinatione civilius, quid libertate pretiosius?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 7:2)
Porro quam turpe, si ordinatio eversione, libertas servitute mutetur!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION