라틴어 문장 검색

at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
omnia versa atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권105)
"neve exercere protervas gymnadas aut lustris nemorum concede vagari, intus ale et similes inter seclude puellas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권150)
"cernis ut ignotum cuncti stupeantque fremantque Aeaciden?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권197)
neque enim magis ille trahentem spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus87)
his favit natura locis, hic victa colenti cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis22)
"dices culminibus Remi vagantis infandos domini nocentis ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam17)
sed merui questus, quid enim te castra petente non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos Cimmeriumque chaos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri28)
nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
tamen ore nitebat dissimulatus honos, talem quoque barbarus hostis posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum21)
nusquam Cinyphiis vagata campis curvarum domus uda coclearum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum9)
qualiter in Teucros victricia bella paranti ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii60)
hic artus imbri ventoque rigentes proicit ignotaeque adclinis postibus aulae invitat tenues ad dura cubilia somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권131)
"si tibi plana fides et dicti cura maneret foederis, ad fratrem completo iustius anno legatos hinc ire fuit teque ordine certo fortunam exuere et laetum descendere regno, ut vagus ille diu passusque haud digna per urbes ignotas pactae tandem succederet aulae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권149)

SEARCH

MENU NAVIGATION