라틴어 문장 검색

si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:6)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:7)
Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:2)
si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:4)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:2)
Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:4)
si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:2)
Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:1)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:2)
Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:6)
Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:4)
Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque grauis neque periculosa, per hominis aetatem est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION