라틴어 문장 검색

'immo vero' inquit 'est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:3)
equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 2:2)
' at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:6)
dixi equidem modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:2)
laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:1)
immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장4)
inquit 'immo vero poenas ille debitas luerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 1:4)
non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:4)
'immo,' inquit, 'abs te satis accipiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:6)
Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:3)
in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:6)
in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia [pecuniae membra] verbo bona putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 1:1)
ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 5:1)
Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex iure civili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 3:3)
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION