라틴어 문장 검색

ventorum velut ira minor, nisi silva furentes impedit, insanique tacent sine litore fluctus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권349)
fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:8)
Sed quia diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:18)
unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:3)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:2)
tum vero eludi atque extrahi se putare, et patrum qui abessent non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 252:1)
pax foris parta est, domi impeditur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:5)
Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:3)
Licinio ingressus dilectum paulisper impediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 480:5)
consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 625:1)
se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 642:2)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION