라틴어 문장 검색

ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam in summa abundantia pecuniae inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장11)
Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, tradidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장1)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
plus apud socordem animum laetitia quam cura valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장5)
denique nulla in posterum cura lacerare imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장8)
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
superfluente multitudine curam dilectus in consules partitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장4)
obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장2)
curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장11)
velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
ea cura etiam morientibus decori exitus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장10)
Nomen sedemque Caesaris Domitianus acceperat, nondum ad curas intentus, sed stupris et adulteriis filium principis agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장1)
praetores aerarii (nam tum a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem questi modum impensis postulaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장2)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION