라틴어 문장 검색

principio circum tribus actis impiger annis floret equus, puer haut quaquam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:3)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
C. Gracchum ex Aventino fugientem Euporus servus vel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat indivulsus comes, qua potuit ratione tutatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 25:1)
Comes facundus in via pro vehiculo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:4)
Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 11:1)
— Et pariter comitique onerique timentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 6:2)
comitemne sororem . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:9)
Hyrtacides est Hippocoon, et *Nisus, Hyrtacides *comitem Aeneae quem miserat Ida.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 12:3)
Scitis apud illum unam ex comitibus Dianae Opin vocari:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:2)
quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:3)
Opin inquit comitem et sociam Dianae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 3:1)
In his versibus Opis non comes Dianae sed Diana ipsa vocata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:2)
Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION