라틴어 문장 검색

post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
emicuit per mille foramina sanguis impius;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권374)
Sic enim soletis dicere homicidae Nega, laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:2)
Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 4:1)
Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:3)
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam1 procurent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:1)
Nisi si impii minus metuunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 7:2)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:3)
Certe sacrilegi de vestris semper adprehenduntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:3)
Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:2)
quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:3)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION