라틴어 문장 검색

Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut saeva falce Priapus aves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 16)
Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 13)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 416)
ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 444:2)
tam levi momento mea apud vos fama pendet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 74:2)
pauperes satis stipendii pendere si liberos educent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:5)
sed ea contentio ex certamine alio pendebat, quod cura incesserat patres ne metu quaestionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope ut consules crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 556:1)
adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 573:1)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 198:1)
cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi, tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quieter parvi temporis, necessarium cubile dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 30:1)
adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 135:2)
quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 261:1)
an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 352:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION