라틴어 문장 검색

integer est mentis Damasippi creditor? esto.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장43)
quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,integer est animi?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장152)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
"Non erit infirmus in tribubus tuis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:6)
nunc, qui infirmus est, fortior est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:11)
Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:16)
"Si infirmum viderint, consolantur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:95)
"Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:136)
"Qui infirmus est"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:7)
Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:12)
Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:9)
Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:7)
Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret consci- entia vitae bonae et praemiis futurorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 14:1)
Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION