라틴어 문장 검색

quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in tanquam non novam intenderet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 48:1)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:1)
atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 169:3)
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et factorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:4)
Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, , placatur, rogatur, laudatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:1)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:2)
potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:1)
) quam id, quo probabilius fit quod intendimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:3)
nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:1)
In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:1)
si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:3)
Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 168:1)
quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo, des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 197:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION