라틴어 문장 검색

namque hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc finitionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장33)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장1)
perfectum autem antiqui instituerunt numerum qui decem dicitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장17)
itaque, Caesar, primo volumine tibi de officio eius et quibus eruditum esse rebus architectum oporteat, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말2)
etiam quod antiqui non probaverunt, neque instituerunt in fastigiis denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati conlocantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장28)
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장1)
nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장41)
eorumque ordinationes institui, uti non sint quaerentibus separatim colligenda, sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum haberent explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말21)
Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)
multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis non magnis theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doliis ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장19)
Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장26)
hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장29)
ceterisque civitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장5)
ceteri architecti rogant et ambiunt, ut architectent;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말26)

SEARCH

MENU NAVIGATION