라틴어 문장 검색

viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
genitor caesi post bella tyranni iam tibi commissis conscenderat aethera terris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:73)
sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:5)
Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:2)
quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 11:3)
Ea res videtur prohibere pituitam, quae celerrime teneros interficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 16:3)
Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:2)
mox ubi decreto patrum fascis et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et Pansa, sive hostis illos, seu Pansam venenum vulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstu- lerat, utriusque copias occupavisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장4)
Lollianas Varianasque cladis, interfectos Romae Varrones, Egnatios, Iullos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장11)
constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장12)
leviore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장6)
cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장7)
tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus aliam poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장4)
vocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장10)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION