라틴어 문장 검색

Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:5)
Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:5)
Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:53)
"Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:10)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:11)
interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:11)
falsus rumor cito opprimitur et vita posterior iudicat de priori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:19)
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:1)
ceteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:11)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:1)
Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:8)
Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:4)
- servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION