라틴어 문장 검색

alii distingunt 'vel qui venit'. bene autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod ad eius iudicet gratiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 503)
iudicaturus enim est, eos esse pares, dicens 'et vitula tu dignus et hic'. componere finire, ut "ante diem clauso componet Vesper Olympo", id est finiet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1085)
faciemque simillima lauro figura Ciceronis, qui ait in Caesarianis "sed simillimum deo iudico". sane etiam haec pro- bant citrum non esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1311)
"sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:8)
"Quanto verius de diis vestris animalia muta naturaliter iudicant!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:14)
"Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:1)
"cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:7)
"sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:2)
"At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 3:1)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:1)
quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 12:1)
neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte . plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi- trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 17:1)
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION