라틴어 문장 검색

te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem, sponte sua probitas officiumque iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 312)
haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 337)
diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, illa tuus iuvit qualiacumque favor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 55)
temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 741)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
numquid erit, quare solito dignemur honore numina, si demas velle iuvare deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 910)
utque iuvent alii, tu debes vincere amicos, uxor, et ad partis prima venire tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 118)
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, in quorum numero me, precor, esse velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 334)
sed loca, sed gentes formatae mille figuris nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, iuvissent aliqua forsitan illud opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 415)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
dignus es argento, fulvo quoque dignior auro, sed te, cum donas, ista iuvare solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 82)
scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem, cumque suo crescens pectore fervet opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 912)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
ut iam nil praestes, animi sum factus amici debitor, et meritum velle iuvare voco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 82)
quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, obruta de mediis cumba resurget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 813)

SEARCH

MENU NAVIGATION