라틴어 문장 검색

princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 343:1)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:2)
lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 349:1)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 594:2)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 22:1)
. . Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 225:1)
princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontifex maximus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 317:2)
ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 155:2)
inde lectos in patres consules, inde imperatores creant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 668:2)
his lectis hortatur Thracas ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 552:1)
Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 171:2)
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 321)

SEARCH

MENU NAVIGATION