라틴어 문장 검색

coniugi letum novae letumque socero et regiae stirpi date, date peius aliud, quod precer sponso malum:
(세네카, 메데아 1:3)
rapida fortuna ac levis praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
(세네카, 메데아 4:44)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
si vellem fidem praestare meritis coniugis, leto fuit caput offerendum;
(세네카, 메데아 7:34)
igne fallaci nociturus Argis Nauplius praeceps cadet in profundum, coniugis fatum redimens Pheraei uxor impendes animam marito, ipse qui praedam spoliumque iussit aureum prima revehi carina, arsit accenso Pelias aeno.
(세네카, 메데아 10:33)
. vadite et celeres domum referte gressus, ultimo amplexu ut fruar, Quonam cruenta maenas praeceps amore saevo rapitur?
(세네카, 메데아 12:37)
Effer citatum sede Pelopea gradum, Medea, praeceps quaslibet terras pete.
(세네카, 메데아 13:25)
En ipsa tecti parte praecipiti imminet.
(세네카, 메데아 15:13)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
quaerit leti sibi quisque fugam:
(세네카, 옥타비아 5:22)
ultrix Erinys impio dignum parat letum tyranno, verbera et turpem fugam poenasque quis et Tantali vincat sitim, dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem Ixionisque membra rapientem rotam.
(세네카, 옥타비아 9:41)
absint tantum tristes poenae letique metus.
(세네카, 옥타비아 10:6)
lata quo praeceps toros cerno iugales pariter et miror meos, in quis residi fessa.
(세네카, 옥타비아 11:7)
Hic urit animos pertinax nimium favor et in furorem temere praecipites agit:
(세네카, 옥타비아 12:7)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION