라틴어 문장 검색

Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:3)
Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:2)
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:2)
Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:1)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:7)
quicquid accidit, benigne interpretando levat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:3)
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:5)
Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:1)
Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis adfecta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:2)
Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:7)
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:3)
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:4)
Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:3)
Quicquid in altum Fortuna tulit, ruitura levat, modicis rebus longius aevum est:
(세네카, 아가멤논 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION