라틴어 문장 검색

Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:1)
) 425247 nihil adfirmare (Academicorum) 269 3 adflictatio (ἄση) 398 1 *ἀδιάφορον v. interest nihil admirari 339 9 441 10 adpetere (in universum = ἐφίεσθαι, διώκειν, ὀρέγεσθαι) 245 26 310 28 326 3 367 24 395 16) adpetentia (δίωξισ) 368 24 adpetitio (ὄρεξισ) 329 18 367 13 378 11 (ὁρμή) 371 22. 23 adpetitus (ὁρμή) 366 24 384 10 391 9 393 10 adsciscere 295 16 adsensio (ρυγκατάθεσισ) 368 26 401 16 aegritudo λύπη (348 15). de aegritudine lenienda est l. III (div.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.5)
III est de aegritudine lenienda, l. IV de reliquis animi perturbationibus (div.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.174)
Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:10)
In deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:6)
Sonipes iratus fero Auxilium petiit hominis, quem dorso levans Rediit ad hostem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.3)
Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 7:1)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et impleretur publicum officium.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 2:1)
Adposui medio membra levanda toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 52)
multa vetustus leniet, incipiens omnia sentit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 91:4)
saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt, eum bene peccati paenituisse vident.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 139)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
reddita confusae nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis, utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu admonitu coepi fortior esse tuo, et iam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 32)
Memnonis hanc utinam lenito principe mater quam primum roseo provocet ore diem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION