라틴어 문장 검색

horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 4:3)
quibusdam, praeter ea, quae supra scripta sunt, adjectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 5:6)
potui vel idem quod supra scriptum est, vel vinum dulce, vel aqua frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:6)
et tum aliquod ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:2)
Id ubi ortum est, quod ad quietem cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime scripta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:2)
Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis ejus intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis, aliquantum ei disciplinae adjecerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 3:3)
Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem erunt facienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:7)
At si omentum descendit, eodem quidem modo, quo supra scriptum est, aperiendum inguen, diducendaeque tunicae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 2:1)
Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut major eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:5)
Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:1)
Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt, discuti potuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:1)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam, coniugiis eadem pronuba dextra daret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam20)
An rarus qui scripta ferat?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium5)
dividis ingentes curas teque omnibus unum obicis, inveniens animo quae mente gerenda, efficiens patranda manu, dictare paratus quae scriptis peragenda forent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:157)

SEARCH

MENU NAVIGATION