라틴어 문장 검색

His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Namque antiquitus claro genere in Galliis natus, et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia prudentia humanitate gratia litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 8:3)
His addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabilem scientia litterarum, abundeque honoratum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 9:1)
qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:2)
, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae posterae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 32:2)
Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 25:1)
Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 28:1)
Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:2)
Qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum assidue, Cylacis necem replicabat et , addens eundem iuvenem, ad superbos actus elatum, nimis esse in subiectos immanem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 3:1)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 3:2)
Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 13:1)
scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:2)
Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION