라틴어 문장 검색

Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
quando dabit caras littera grata vices?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum2)
caeruleus tali prostratus Apolline Python implicuit fractis moritura volumina silvis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:327)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
parvo non improba littera libro absentum condonat opes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:71)
opprobrii stat nulla fides nec littera venit vulgatura nefas:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:144)
De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 33:3)
Sed haec sive falsa seu vera ratio est, litteris astrologiae concedatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 5:2)
Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 10:1)
nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 13:2)
Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 14:2)
Eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit rationes contingere vel per alium propter conscientiam fraudis timeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 4:3)
De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:3)
Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum con-gerere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:1)
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION