라틴어 문장 검색

Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:7)
nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:5)
propugnatores Octaviani partim in navibus iugulantur, partim in mare praecipitantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:9)
neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 25:4)
Qua fauces erant angustissimae portus, moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadosum mare.
(카이사르, 내란기, 1권 25:6)
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:1)
Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
(카이사르, 내란기, 2권 1:3)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat;
(카이사르, 내란기, 2권 24:8)
Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta.
(카이사르, 내란기, 2권 37:7)
Toti tamen officio maritimo M.
(카이사르, 내란기, 3권 5:10)
Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet.
(카이사르, 내란기, 3권 11:3)
Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur;
(카이사르, 내란기, 3권 15:1)
Si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis;
(카이사르, 내란기, 3권 17:4)
Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur.
(카이사르, 내란기, 3권 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION